- FUSTES
- FUSTESantiquissimorum mortalium arma. Certe primum belligerasse fustibus inter se Aegyptios et Afros, postea Belum Neptuni fil. gladios invexisse, scribit Higin. c. 274. UndeEtymologici, auctor, τὸ πάλαιον ξύλοις ἀνῄρουν τους πολεμίους, ὕςτερον δὲ τῷ ξίφει. Et Horat. Serm. l. 1. Sat. 3. v. 119.Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porroPuganbant armis, quae post fabricaverat usus.Cuiusmodi veteris pugnae simulacrum ciêre in India Iusus gratia homines, eo spectaculi genere delectatos, mox fustibus utrinqueve magno numero relictis discedere, et eminus simias (quarum gtatiâ id institui solet) ex arboribus delapsas, atque arreptis fustibus serio inter se digladiantes, acie non nisi truncis artubus aut morre dirimendâ spectare non sine ingenti risu, refert Ioh. Bapt, Tavernier. Itin. Ind. ut et supra Fulmen. Eodem porro modo in sontes animadversum, quos fustibus interficiebant prisci aut lapidibus, cum ferri usus adhuc in abdito esset. Ioh. Meurs. ad Lycophr. p. 297. Alia fustigationis, recentiori aevo ratio esse coepit: cum iam gladius esset, qui mortem inferret merentibus. Vide infra in voce Fustis. Inde Fusterna, superior pars abietis, quia nodosa, ut solent esse fustes vel baculi etc. Vide quoqueve hîc in vocibus Clava, et Sudes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.